monumenta.ch > Ambrosius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 16, 82
Quam praeclare autem collegit futura! Primum quam argute regalis interpres somnii veritatem expressit! Somnium regis primum hoc fuit: Septem iuvencae ascendebant de flumine, visu decorae, et pingues corpore, et ad oram pascebantur fluminis. Aliae quoque vitulae visu deformes ac ieiunae corpore, post illas iuvencas ascendebant de flumine, et iuxta eas in ipso riparum thoro pascebantur: et visae sunt hae vitulae tenues atque exiles devorare illas quae praestabant et forma et gratia. Et somnium secundum hoc fuit: Septem spicae pingues, electae et bonae de terra surgebant: et post eas septem spicae exiles et vento corruptae ac marcidae se subiicere moliebantur: et visum est quod laetas et uberes spicas steriles spicae et tenues devoraverunt.